Overblog Segui questo blog
Edit post Administration Create my blog
2 dicembre 2014 2 02 /12 /dicembre /2014 22:47

Celeris degeneratio Italicae rei publicae me maxime sollicitat. Populi egestas ingravescit, iuvenibus difficillimum est negotium suscipere, ac si operam quandam inveniunt, a dominis acerbe vexantur et miserrimam mercedem accipiunt. Senibus parvum beneficium post logam operam nec ad vescendum nec ad medicamenta emenda sufficit. Civium desperatio in odium convertitur, advenae et mendici plebis piacula fiunt. Pertimesco ne, conspiratis partibus factionum, Capitolium tyrannus occupet Matthaeus Salvinius, succedens Matthaeo Seniori, loquaci sed ignavo tribuno populari.

Ceterum censeo Italiae novum foedus cum Europa quaerendum esse, aut communi nummo exeundum, priusquam nimis sero sit. Illis popularibus qui cum Rentiis non consentiunt societas cum Quinque Stellis Vendolaque petenda est. Abeat tandem Neapolitanus, cadat Rentii dominatio, nova comitia rogentur!

Mediolani, a.d. IV Nonas Decembres

Lucius Sergius Roednerius

Condividi post

Repost 0
Published by sroedner.over-blog.it
scrivi un commento

commenti

Presentazione

  • : Blog di sroedner.over-blog.it
  • : Questo blog si occupa di poesia, di politica, di karate. Vi si trova un'eco della mia personale e soggettiva visione del mondo.
  • Contatti

Link